GENIALIA

GENIALIA
GENIALIA
sunt omnia, quae ad coniugem res pertinent, et Genius praeses nuptiarum et thalami. Quorum hic praecipue, sinc adiectione ulla, Genialis dicitur. Iuv. Sat. 10. l. 4. v. 334.
—— Torusque palam Genialis in hortis
Stermtur.
i. e. torus nuptialis, de quo vide infra ubi de Lecto Geniali. Hinc et Genialia Iura Deum, apud Stat. Theb. l. 3. v. 689.
—— Sed iura Deum gentialia testor,
Ad quem l. Lutat. Coniugialia, inquit. Et bene uxor super coniugis iuravit partes. Viri enim Genialia conveniunt mulieribus. h. e. mulieres fas est omnia in coniugio maritis accidemia particrpare. Genialia soedera, apud eundem Achill. l. 2. v. 54. coniugium etc. Inde vox ad quamcumque laetitiam extensa: unde Geniales Dii, Ceres et Bacchus eidem Theb. l. 12. v. 618.
Mittit in arma manus Genialibus hospita divis.
Id vero observabant vetustissimi mortales, ne aliquid gentale facerent, a sepulchralibus starim officiis reversi. Hesiod. Εγγων 1. 2.
Μήτ᾿ ἀπὸ δυϚφήμοιο τάφου ἁπονοςτήϚαντα
Σπερμαίνειν γευεὴν, ἀλλ᾿ ἀθανάτων ἀπὸ δαιτὸς.
Sic mortuos abominabantur, et obvia funera declinabant, quod cum praesentiret Sophista Iamblichus, apud Eunapium, purissimi spiritus diisque amicissimus habebatur. Unde Ovid. de infelicissimis nuptiis Terei et Prognes Met. l. 6. v. 430.
Non. Hymenaeus adest illi, non Gratia, lecto.
Eumenides tenuêre faces de Funere raptas,
Eumenides stravêre torum ——
Interim post usum Veneris non minus purificabant corpora, ac post tactum defunctorum, quod polluti etiam faciebant lege divinâ pariter Hebraei. Hesych. ἁγνεύειν, καθορύειν, ἀπό τἐ ΑφροδιϚίων καὶ ἀπὸ νεκροῦ. Vide C. Barth. ad Stat. Theb. l. 1. v. 112.
Tum geminas quatit illa manus, haec ille rogali
Fulgurat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Genialia — Feralia Les Feralia sont, dans la Rome antique, des fêtes annuelles célébrées à Rome durant le mois de février, en l honneur des morts. Au sens restreint, il s applique spécialement au dernier jour de ces fêtes, c est à dire au jour où les Mânes… …   Wikipédia en Français

  • Feralia — Les Feralia sont, dans la Rome antique, des fêtes annuelles célébrées à Rome durant le mois de février, en l honneur des morts. Au sens restreint, il s applique spécialement au dernier jour de ces fêtes, c est à dire au jour où les Mânes étaient… …   Wikipédia en Français

  • FLOREA Corona — in capite convivarum. Esurie nempe sedata, siti excitatâ, poculisqueve ingestis ac epotis, huiusmodi coronae singulis convivarum exhiberi solitae sunt: quas serta quoqueve, item genialia serta, passim vocant Poetae. Iisdem pocula insuper, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GENIUS — Dicebatur Naturae deus apud vett. et qui omnium rerum gignendarum vim haberet, unde cuiusque rei dicebatur suus genius. Accipitur aliquando proipsa natura. Quidam ipsam animam, vel Deum, vel Spiritum esse volunt, qui mortales ad voluptatem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAULIUM seu NABLIUM — NAULIUM, seu NABLIUM in strumenti Musicigenus, quod, sicut Cithara, coeteraque instrumenta Musica, Syris potissimum debere originem arbitrantur Eruditi. Hinc Strabo l. 10. instrumentis istiusmodi plerique nomina dixit esse barbara, sicut Νάβλα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OMEN — pro quolibet auspicio augurioque: tibullus l. 3. El. 3. Aves dant Omina dira. C. Petronius Satyr. Fortior Ominibus movit Mavortia signa Caesar. I. e. auguriis. Sueton. Nerone c. 46. Terrebatur evidentibus portentis somniorum et auspiciorum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”